라틴어 문장 검색

Aliter quippe regulari oportet Scithas qui, extra septimum clima viventes et magnam dierum et noctium inequalitatem patientes, intolerabili quasi algore frigoris premuntur, et aliter Garamantes qui, sub equinoctiali habitantes et coequatam semper lucem diurnam noctis tenebris habentes, ob estus acris nimietatem vestimentis operiri non possunt. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:21)
eundem quadriformem, quasi universa climata maiestate conplexum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 13:3)
nam prudentiores etiam animas per μετεμψύχωσιν dicunt ad alterius climatis corpora transire, nec in eo orbe versari in quo prius fuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 53210)
sane sciendum omnes astrologos pro ratione climatum dissentire in ortu siderum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2058)
septem enim etiam ipsa sunt climata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 20510)
mundus ut ad scythiam r. a. a. iam definitio est nostri climatis, id est nostrae habitationis, quae a septentrione incipiens in australi desinit plaga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2401)
quae ideo non occidunt, quia secundum clima nostri caeli arctous circulus, in quo cardo convertitur, infra horizontem non venit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 24610)
Hanc Epicurus rationem induxit ob eam rem, quod veritus est, ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita moveretur animus, ut atomorum motu cogeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 34:1)
Nam neque extrinsecus inpulsam atomum loco moveri et declinare dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus, quicquam fuisse causae, cur ea non e regione ferretur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est, quam ob rem naturalem motum sui ponderis non teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 68:2)
ille atomos quas appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 23:6)
homines terrae integritatem in discrimen adducere et climatis mutationi operam dare, compilantes naturales silvas terrae vel uda loca vastantes;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 12:4)
I. CONTAMINATIO ET CLIMATIS MUTATIO
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 28:1)
Clima veluti commune bonum
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 33:1)
23. Clima commune est bonum, omnium et pro omnibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:1)
Deperditae deinde silvae tropicae peiores reddunt res, cum illae mitigationem iuvent mutationis climatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION